monumenta.ch > Augustinus > 17
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 22, XVI <<<     >>> XVIII

Caput XVII SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1 Nonnulli propter hoc, quod dictum est: "Donec occurramus omnes < in unitatem fidei, > in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi," et: "Conformes imaginis filii Dei," nec in sexu femineo resurrecturas feminas credunt, sed in virili omnes aiunt, quoniam Deus solum virum fecit ex limo, feminam ex viro.
2 Sed mihi melius sapere videntur, qui utrumque sexum resurrecturum esse non dubitant. Non enim libido ibi erit, quae confusionis est causa. Nam priusquam peccassent, nudi erant, et non confundebantur vir et femina.
3 Corporibus ergo illis vitia detrahentur, natura servabitur. Non est autem vitium sexus femineus, sed natura, quae tunc quidem et a concubitu et a partu inmunis erit; erunt tamen membra feminea, non adcommodata usui veteri, sed decori novo, quo non alliciatur aspicientis concupiscentia, quae nulla erit, sed Dei laudetur sapientia atque clementia, qui et quod non erat fecit et liberavit a corruptione quod fecit.
4 Ut enim in exordio generis humani de latere viri dormientis costa detracta femina fieret, Christum et ecclesiam tali facto iam tunc prophetari oportebat. Sopor quippe ille viri mors erat Christi, cuius exanimis in cruce pendentis latus lancea perforatum est atque inde sanguis et aqua defluxit; quae sacramenta esse novimus, quibus aedificatur ecclesia.
5 Nam hoc etiam verbo scriptura usa est, ubi non legitur "formavit" aut "finxit", sed: "Aedificavit eam in mulierem;" unde et apostolus aedificationem dicit corporis Christi, quod est ecclesia. Creatura est ergo Dei femina sicut vir; sed ut de viro fieret, unitas commendata; ut autem illo modo fieret, Christus, ut dictum est, et ecclesia figurata est.
6 Qui ergo utrumque sexum instituit, utrumque restituet. Denique ipse Iesus interrogatus a Sadducaeis, qui negabant resurrectionem, cuius septem fratrum erit uxor, quam singuli habuerunt, dum quisque eorum vellet defuncti semen, sicut lex praeceperat, excitare: "Erratis", inquit, "nescientes scripturas, neque virtutem Dei;" et cum locus esset, ut diceret: "De qua enim me interrogatis, vir erit etiam ipsa, non mulier", non hoc dixit, sed dixit: "In resurrectione enim neque nubent neque uxores ducent, sed sunt sicut angeli Dei in caelo;" aequales utique angelis inmortalitate ac felicitate, non carne; sicut nec resurrectione, qua non indiguerunt angeli, quoniam nec mori potuerunt.
7 Nuptias ergo Dominus futuras esse negavit in resurrectione, non feminas, et ibi negavit, ubi talis quaestio vertebatur, ut eam negato sexu muliebri celeriore facilitate dissolveret, si eum ibi praenosceret non futurum; immo etiam futurum esse firmavit dicendo: Non nubent, quod ad feminas pertinet, nec uxores ducent, quod ad viros.
8 Erunt ergo, quae vel nubere hic solent, vel ducere uxores; sed ibi non facient.